D. Chytraeus, De musica, 1595 INÉDIT

Article publié le 10 mars 2018

Pour citer cet article : , « D. Chytraeus, De musica, 1595 INÉDIT  », Rhuthmos, 10 mars 2018 [en ligne]. http://rhuthmos.eu/spip.php?article2121
Enregistrer au format PDF Version imprimable de cet article Version imprimable envoyer l'article par mail envoyer par mail

On trouvera ci-dessous le texte latin du petit ouvrage De musica de David Chytraeus. Ce texte, paru en 1595 à Iena chez Tobias Steinmann, est resté totalement méconnu jusqu’à nos jours. Nous remercions chaleureusement Agathe Sueur de nous en avoir proposé la réédition. Les lecteurs pourront également en lire la toute première traduction française, réalisée par Agathe Sueur, dans J. Burmeister, Poétique musicale, Paris, Rhuthmos, 2017.




DAVID CHYTRAEUS


De Musica




[34ro] [marg : Post. fol. 227.] Vera & salutaris, veterumque sapientum ac doctorum voce & literis laudata MUSICA, tribus partibus constat : Sententia, Rythmo, & vocis modulatione. Inter quas, ut prima, ita etiam potissima, & caeterarum partium basis & fundamentum est sententia gravis & honesta, continens materias non impias, scurriles, lascivas aut ludicras, sed doctrinam de vero Deo & redemptore nostro Jesu Christo, preces, Consolationes, & laudes divinas, praecepta virtutum, vel Historias clarorum virorum, quae ad pietatis & virtutis studium animos audientium inflamment. Ideo enim usurpatur cantus, ut verba & sententiae, doctrinam utilem ad veri Dei agnitionem & celebrationem, & timorem Dei, fidem, & omnium virtutum officia in pectoribus accendenda includentes : majori cum voluptate & suavitate in animos & corda hominum influant, [34vo] & altiùs ea penetrent & percellant, & in eos affectus & motus transforment, quos verba & sententiae decantatae requirunt. Quae cùm lasciviente nimium varietate vocum & confusione, omnem Verborum notionem & intelligentiam auferente, obscurantur & obruuntur, longissimè à vero & legitimo musicae usu discedi manifestè apparet.


Altera pars Cantus Musici est Rythmus, seu compositio verborum, aptè & concinnis numeris sententiam subjectam verbis illigans & comprehendens : & (in latina quidem & Graeca lingua) legitimam pedum collocationem, certo numero modoque definiens : In Germanico autem & Ebraeo sermone, Isocolis, seu paribus membris, ac plerunque exitus in fine congruentes habentibus, constans. Ut in Germanicis Lutheri & fratrum Waldensium Cantilenis, singulari judicio & felicitate, Articulos doctrinae Christianae omnes, & totam Christi pro nobis nati, passi, & resuscitati historiam, exquisitê lectis verbis, & aptissimè inter se coagmentatis, [35ro] singulorum membrorum seu verborum postremis Syllabis lenissimè cadentibus, comprehensam esse videmus. In veteribus verò Ebraeorum Canticis ac Psalmis, Isocola tantùm, non Homaeoteleuta sunt ; quae tamen rerum gravitate & sanctitate sententiarum, quod Rythmi concinnitati deest, facilè compensant.


Tertia pars est congruens verbis & sententiae Modulatio apta & concinna, quae, non continua & celerius verba percurrente pronunciatione, sed cantu etiam, seu voce cum intervallo suspensa, & in acutis aut gravibus sonis concinnè haerente, utatur : & mensuras ac intervalla & harmonias voum ita moderetur, ut quem singula sententiae vel textus notulis subjecti verba, sensum & affectum, timoris, moestitiae, alacritatis, fiduciae, laetitiae in se continent : eundem etiam ipsa cantus melodia repraesentet & exprimat : & in aures ac animos, & intima pectorum humanorum penetralia deferat & insinuet, & tanquam liquefactum [35vo] fundat, ut hominem totum & omnes intus sensus corripiat & occupet, et & in eos affectus & motus transformet, quem sententiae & verba numeris illigata flagitant.


Talis fuit veterum sapientium, in ecclesia Dei & apud ethnicos, Musica, non aures solummodò, concise fracta, minimarum & fusarum vocum inter fauces vibratarum iteratione & coloratura, ut vocant, demulcens, & omnem verborum intelligentiam auferens Symphonia, dans sine mente sonos : sed sapientissimis sententiis, concinnis numeris, & voce non agresti nec lascivia, sed gravi, tarda, virili ; & harmonià dignititati & majestati sententiarum respondente illustris : nisi quod humanae voci, verba canenti, alteram instrumentalem certo intervallo Harmonico distantem adjunxerunt, ut Harmoniâ illa cantus, verba velut vibrata altius in animos audientium penetrarent & vehementius ea ferirent, & inflammarent. Uta David doctrinam de vero Deo & venturo Meßia, & adhortationes ad [36ro] timorem Dei, fidem & laudes divinas, voce διαστηματικῇ ad Citharam modulatus est. Sic apud ethnicos, Orpheus, Linus, Musaeus, de creatione mundi & siderum motibus, & apud Virgilium, Cithara crinitus Iopas personat aurata, docuit quae maximus Atlas, Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque triones. Pindarus & Simonides, odas suas, ipsi ad Lyram, ut intelligi ab audientibus singula verba possent, cecinerunt.


Et veteris ecclesiae Musicam simplicissimam & gravissimam, & planè Chorali nostro, quà Figurali, tum nominant, viciniorem, nec ita multum à pronunciatione differentem fuisse, ex Augustino & aliis patrum scriptis apparet. Cui valde dissimilis est recens haec, & intra duo secula primùm à Dumstaplo quodam Anglo inventa, Figuralis seu Mensuralis Musica, quae multò plures etiam, quam quatuor voces, & diversissima vocum intervalla, dissimilibus notulis, totque diversis signis expressa, in unum consentiens harmonicae Symphoniae Corpus [36vo] coagmentat & concinnat, & multò jam veteri ac simplici illa cultior & politior esse judicatur.


Ut autem caeteras artes liberales omnes : ita Musicae etiam fundamenta doceri & disci in Academiis utile est, praesertim, cùm Musae ipsae, quarum appellatione, omnia doctrinae & sapientiae bonarum artium & disciplinarum studia complectimur : Musicae nomen dederint, & cum iidem olim Musici, & homines docti, ac poëtae, fuerint. Nam qui doctrinam de Deo, natura rerum, officiis virtutum, & Historias regnorum ac hominum virtute praestantium laudes, literis mandabant, numeris & Carminibus concinnis eam includere, & vel viva voce sonore, & canenti quàm pronuncianti viciniore, tradere, vel ad Citharam, Lyram, aliàve instrumenta Musica ipsi accinere solebant, ut majori cum suavitate cognosci, & facilius ac firmius memoria comprehendi & propagari possent. Sed nunc Musices appellatio, in vocum solummodo & sonorum intervallis & harmoniis [37ro] aptè & concinnè modulandis haeret. Cujus doctrinae initia, ex Scholis trivialibus in Academiam à singulis adferri non dubitamus. & judicio professoris Musices periti meritò relinquitur, ex quo velit libello, unico duntaxat, eruditè & breviter summam artis continente, praecepta Musicae choralis & Figuralis vulgaria proponere.


Praecipuè tamen Henrici Glareani DODECACHORDON assiduè in Academiis retineri ac explicari posset : in quo, veterum Graecorum & Latinorum Musicam, quantum de ea notum est, eruditè explanat. & in primis genera & affectiones melodiarum diversas, quibus vel excitatae & alacres, vel gemibundae & tristes, vel iracundae & minaces, vel sedatae & graves efficiuntur : qui à recentibus Musicis Toni, à Graecis nomoi, à veteribus Latinis, Modi, Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius, Ionicus, Aeolicus, & iis subjecti, Hypodorius, Hypophrygius etc. appellari solent : eruditè, juxta diversas Diapason species (diversa semitonii [37vo] in Diatessaron & Diapente collocatione variatas) discernit, & singulorum modorum constitutiones, discrimina, naturam & proprietates, copiosè demonstrat.


Instrumentalis etiam Musicae, si non exercitatum in omnibus instrumentis artificem, peritum & tamen intelligentem esse Musicum nostrum velimus, qui applicationem Systematis Musici ad singula instrumenta monstrare : & de forma etiam veteris Musicae, & instrumentorum, Citharae, Psalterii, Lyrae, & Organorum, quae in paralipomenis & Psalmis nominantur, docere aliquid sacrarum litterarum & Musarum cultores posset. Praecipuè enim in sacris, ad conservationem & propagationem doctrinae de Deo & laudum divinarum omnibus temporibus Musica habita est, & in Psalmis 33. 96. 98. & Coloss. 3. ad studium Musices & hymnos, ac Cantilenas Deum celebrantes, pio corde & voce modulandas, Spiritus Sanctus exhortatur.


Ut autem in Arithmetica, numeri principium est unitas : figurae Geometricae, [38ro] punctus : Grammaticas, literae : Sic harmoniae Musicae ; quam in cantu, seu sono vocis, aptè & concinnè sententiis gravibus & honestis modulandis adhibendo, versari constat ; primum & simplicissimum elementum est SONUS seu VOX, cujus duas proprietates, ἄρσιν καὶ θέσιν, intensionem & remissionem, & ἐκτασιν, καὶ συ ολὴν, productionem & correptionem, notulis & signis diversis in figurato praecipuè cantu variatam, Musicus considerat.


Intentionis autem & remissionis seu ascensus & descensus humanae vocis ordinem, & seriem vocum acutarum & gravium, & intervallorum, ex quibus constat cantus, SYSTEMA continet : in quo, sex signa vocum addita, primis septem alphabeti literis, aliquot repetita, ordine certo, in decem lineas interjectas & interjecta spacia disponuntur, ut quo ad altissimè vox humana elevari & quà profundè deprimi queat, & singulorum vocum intervalla & gradus demonstrent.


Literas Systemati, cum affixis vocibus, [38vo] clave nominant ; easque ter repetunt, ut infima έπτὰς, Basi cantus, seu voci demissae & gravi : media, Tenori, & Alto : suprema, intensae & acutae, quam Discantum vulgo appellant, serviat.


Suntque in singulis cantilenis, lineae, certa pars praescriptis Systematis, in quibus ea linea, cui clavis Characteristica, in Basi F magnum, in Tenore & Alto C. in Discanto C aut G inscribitur, planè eadem est, eundemque in cantu locum possidet, quem in Systemate ipso alioquin obtinet. ac [sic] in lineis, Notularum locus, vocis ἄρσιν καὶ θέσιν : figurae verò, in figurato praecipuè cantu variae, & gradibus, ut vocant, magis etiam variatae, tempus seu moram in producenda aut corripienda voce servandam, ostendunt.


Inprimis autem Musico, Distantiae vocum à se mutuo, seu intervalla, quibus vox à certo sono altius intenditur aut profundius remittitur, observandae sunt. Quae vulgò hodie facilimè numeris ordinalibus designantur. Latini, & Graeci, Tonum, vulgò secundam perfectam, nominant [39ro] distantiam cujuslibet vocis à proxima : exceptis mi fa simul nexis, quae aliquanto minus dimidio tono efficiunt, quod nunc Semitonium minus : veteres Pythagorici, & Boethius alicubi [Music. lib. 2. cap. 27.], διέσιν & λειμμα : Seminotium verò majus, ἁποτομὴν : & inter ea differentiam κόμμα appellant. Sed Διέσιν Boethius alibi [lib. I. c. 21.], Semitonium dimidium vocat, ut Vitruvum etiam [lib. 5. c. 4.], ex Aristoxeno, duas dieses in Semitonio collocatas testatur. Quam Glareanus etiam secutus est, eundemque vocis usum nos deinceps retinebimus.


Oriuntur autem ex Tono & Semitono, omnia reliqua sonorum intervalla. & ex vario semitoniorum positu, omnes Harmoniarum species emanare Musici docent, ex quibus celeberrimae : Diapente, quinque literas seu tres tonos ac semitonium. Diatessaron, duos tonos & semitonium complectuntur.


Διαπασῶν verò, caeterarum regina, omnes Systematis έπταχόρδω literas, & omnia illius intervalla, quinque videlicet tonos & duas dieses comprehendens, ex [39vo] Diapente & Diatessaron composita est, & in easdem partes dividuntur omnes ferè Diapason species alias ἁρμόνικῶς, ut diapente inferior sit, diatessaron superior : Alias ἀριθμητικῶς, ut diatessut diate ferè Diapason speciesessaron superior :saron composita est, & in easdem partes dividuntur omnes ferè Diapason speciesssut diate ferè Diapason speciesessaron superior :saron composita est, & in easdem partes dividuntur omnes ferè Diapason speciesssut diate ferè Diapason speciesessaron superior :saron composita est, & in easdem partes dividuntur omnes ferè Diapason speciesssaron infra, diapente supra emineat. Ex his prior divisio harmonica, modos Melodiae impares, Dorium, Phrygium, Lydium, Mixolydium, Aeolium, Ionicum : Altera arithmetica, hypdorium & caeteros pares procreat. Nothi vero duo inde existunt, quod secunda diapason species ex b mi in b mi, semidiapente infra Tritonum habens, harmonicè dispesci nequit. & sexta ex F in f, Tritonum sub semidiapente tenens, arithmeticam divisionem non admittit.


Cum autem vera Modorum Harmoniae Musicae cognitio, quae praecipuus et proprius Musicae scopus est : ex diversis diapason speciebus, & earum divisionibus in diatessaron & diapente, magna ex parte pendeat : & totam intervallorum & vocum omnium seriem & gradus, Scala ut vocatur, seu Systema ipsum oculis clarissimè subjiciat : prima omnium, qui de Harmoniis [40ro] Musicis rectè judicare cupiunt, cura sit, ut Systema Musicum sibi familiariter notum reddant : quod in Tetrachordia, certa, τῶν ὑπάτων principalium, seu gravissimarum vocum ex b mi in E : μέσων : mediarum ex E in a : διεζευγμένων uno tono ab a disjunctarum & a b mi in e deductarum : & ὑπερβολαίων excellentium seu acutissimarum ab e in Aa  : Prisci distribuerunt : ita ut innexis infernè, tono ab A in b mi, & altero ab a parvo in b mi, duas Octavas seu δυσδιαπαςῶν h. bis per omnes Systematis litteras seu chordas essentiales vagantes complerent. His extra ordinarium Tetrachordum συνημμένων : cum a parvo connexarum, ex mi in a, ad la in d inseruerunt, tum ut ex διεζευγμένων τετραχόρδῳ, in συνημμένων, seu (ut nunc loquuntur) ex b duro in b molle transponi aut transire cantus : & cum pluribus, diversis vocibus cantio instituitur : Tenor in quartam clavem, non mutato ejus Systemate, (id est, non mutata ejus constitutione ex quartis & quintis illi tono propriis) levari posset, tum ut Tritonus insuavis ab F in b durum vitaretur.


Ita autem in singulis tetrachordis voces dispositae sunt, ut post semitonium minus, duo toni sequantur, quem vocum ordinem, in omnibus ferè cantilenis hodie usitatum, natura ipsa & omnes sapientes maximè probant. Ideoque hoc Diatonicum genus, ὡς ἁνδρότερον και ἁπλόυστερον καὶ γεναιότερον τῶν ἄλλων, tanquam plenius & simplicius & generosius caeteris, Plato maximè laudat. Nam Enharmonium genus, in quo Parhyapte ab infimo tantùm Diesi, seu dimidio semitonii : lichanos à Parhypate, altera Diesi, & suprema à lichano, duobis tonis distat, reprobatum & abolitum est. Sicut & vetus Chromaticum genus, in quo duo distincta semitonia semiditonus sequitur ; nostrae aetatis cantores rarò usurpant, nisi quod per notas cis, dis, fis, gis semitonia, caeteris etiam clavibus quidam affingunt, quae tamen in organis felicius exprimi & sensu dijudicari possunt.


[40vo] Harmoniarum typus


JPEG - 107.3 ko


[41ro] Praecipuam autem tetrachordo τῶν συνημμένων, systemati annectendo, causam praebuit vox fa, clavi b mi inserta, quae facit ut clavis b fa b mi non ejusdem intentionis voces, ut caeterae claves omnes, comprehendat. Cum enim mi in alamire, à fa in b fa b mi tantùm semitonio minore distet : sed inter mi in alamire & mi in b fa b mi, integri toni intervallum medium sit : manifestum est fa in b, à mi in eadem (ut putatur) clave, semitonio majore h. longiore intervallo abesse, quàm idem fa in b, à mi in alamire distat, & quam mi in b mi à fa in c abest. Dividitur enim Tonus in duo semitonia non aequalia, sed alterum majus, alterum minus, quod est inter mi fa, intervallum commate deficiens ab apotome, seu majore semitonio, cujus iniquae divisionis haec causa pratexitur, quod Pythagoras, sive ex aedentium sonos harmonicos, dum incudi illiderentur, malleorum ponderibus, sive aliunde deprehendit, quibus in proportionibus harmonicarum vocum intervalla consistant : ut enim diapason [41vo] intervallum ratione dupla, diapente sesquialtera, diatessaro sesquitertia : sic Tonus, ratione sesquioctava constat : quae, ut caeterae etiam rationes superparticulares, numero rationali seu integro in duas partes aequales dispesci nequit. Etsi enim in majoribus terminis eandem rationem consideremus, ut 18. ad 16. tamen medii numeri 17, ad minorem 16, major proprotio est, 1+1/16 quam 18. ad 17. seu 1+1/17.


Ut autem ea, quae paulò ante de specierum Diapason divisione Ηarmonica & Arithmetica, diversorum modorum seu melodiarum creatrice diximus, rectius intelligi possint : Typum praecipuarum harmoniarum ad numerorum rationes accommodatarum adjungo.


[42ro] Cum igitur Diapason seu octavam ab A in a ita dispescimus, ut Diapente in sesquialtera proportione consistens, inferiori loco : diatessaron verô, sesquitertia constans, superiori loco collocetur, Harmonica divisio dicitur : quia trium terminorum talis dispositio est, ut quae infimi ad summam ratio dupla apparet, eadem inter differentias infimi ad medium, & medii ad supremum existat.



Jam quae inter extremos terminos 12. & 6. ratio dupla est, eadem inter differentias 4. & 2. emergit. Haec proportio harmonica vocatur. Atque hoc modo harmonicôs divisa quarta diapason species [42vo] inter D & d Dorium modum procreat. Quinta ex E in e Phrygium. Sexta Lydius. Septima Mixolydium. Prima inter duo Aa Aeolium, Tertia inter duo C Ionicum progenerat. Nam secunda diapason species inter b & b, inferius semidiapente, superius Tritonum habens, harmonicῶs dispesci nequit. Quod si eandem diapason speciem inter A & a in D dividamus, ita ut diatessaron inferne deprimatur, diapente superne emineat : Arithmetica divisio dicitur, in qua differentiae terminorum prorsus inter se aequales sunt, v. :



[43ro] Hoc modo divisa prima diapason species Hypodorium, secunda Hypophrygium, tertia Hypolydium, quarta Hypomyxolydium [sic], quinta Hypoaeolium, septima Hypoionicum parit. Nam sexta, Tritonum inferne, semidiapente superne habens, arithmeticè dividi non potest : vide tabulam [43vo].




[44ro] Etsi autem vulgo pauciores, octo videlicet Tonos solummodo constitui, & nonum cum primo, undecimum cum quinto, seu Aelio cum Dorio, Ionicum cum Lydio confundi scio : tamen cum ex Boëthio & aliis artificibus constet, modus, seu harmonias, seu melodias Musicas, nihil aliud esse, quam ipsius diapason seu octavae species in diatessaron & diapente divisas, et harum discrimina ex diverso semitoniorum positu nasci : perspicuum est, variatis semitoniis per totum cantum durantibus, consonantiarum etiam seu melodiarum species variari. Ut igitur Mixolydius à Dorio differt unico semintonio, quod in sua diapente Dorius secundo loco, Mixolydius tertio loco possidet ; Ita Aeolium & Dorium cum plagiis discernit semitonii locus in diatessaron, cujus prima species, re sol, Dorii, secunda species, mi la, Aeolii character est. Sic Lydium seu Quintum veterem ab Ionico seu undecimo, qui nostra aetate in quinti locum irrepsit diversa diapente species discriminat. Nam Lydii propria est 3. diap. species fafa ab f in c. Undecimi v. seu Ioni [44vo] propria est quarta species, ut sol, à C. in g. Hanc quartam diapente speciem, quae tertio loco semitonium habet, proxima secula in Lydii regionem transtulerunt cum ab f in c non fa fa tertiam Diapente speciem, semitonium in supremo habentem ut veteres, sed, ut sol, canerent voce fa in clavem b mi inserta. [marg. : Hoc est, mutarunt simpliciter cantum b durum in b mollarem.] Sed haec τεχνολογικὰ ex reconditiorib. Musicae artis penetralibus studiosi deproment.


Nunc quo inchoavi, pertexam, & de singulorum Harmoniae Musicae modorum natura & proprietatibus breviter dicam, & exempla ex cantionibus Ecclesiasticis, & aliorum praestantium Musicorum operibus, illustria adjungam. Miranda enim Harmoniarum vis & efficacia est in hominum animis variè adficiendis, & vel ad laetitiam, aut tristitiam, ad lasciviam aut modestiam, ad molliciem aut constantiam, vel alios animi motus placidos aut turbulentos, traducendis : ut Pythagoram Cicero refert, cùm vinolenti adolescentes, tibiarum etiam cantu (Phrygii modi sono) instincti [45ro], mulieris pudicae fores frangerent, admonuisse tibicinam, ut spondaeum caneret. Quo cùm illa fecisset, tarditate modorum & gravitate cantus, illorum furentem petulantiam consedasse. Sic Alexandrum Magnum scribunt, Timotheo, Doricum modum alacrem & excitatum adhibente, & bellicum canente, velut praeliaturum exiliisse ; rursum placidiores & demissiores modos usurpante, tacitum consedisse.


Denique ut orationi honestae gravi, lascivae, assiduè in auribus sonanti mores audientium ferè congruere, ita melodiarum etiam varietati, varios in nobis motus respondere, singuli experimur. Cujus mirandae rei causas, cur vocum percussio, in cerebro, mente, & corde humano, tantum vim habeat, etsi non penitus perspicimus, tamen sic conditam esse à Deo hominum naturam, ut vocum consonantias avidè arripiat, iisque variè adficiatur, agnoscamus, & Deum conditionem celebremus.


Semper autem impares Toni seu [45vo] Authentae excitatiores sunt & alacriores ac hilariores, quam Pares seu Plagii, quorum natura tristior & demissior ac flebilior est. Ideoque in precationibus & cantilenis funebrib. ac lamentationibus potius quam in materiis hilaribus & laetis adhibentur. ac singulorum modorum naturae convenientes Tropi seu formulae sunt, quae versibus Psalmorum, aut Responsoriorum in fine ferè adduntur : & repercussiones seu intervalla propria, quae in medio cantu, singuli toni saepissime repetunt.


Omnium verò lauditissima & sapientibus ac doctis omnibus maximè probata est DORII modi melodia, cum eximia & generosa alacritate, singularem gravitatem καὶ σεμνότητα prae se ferens, & animos jacentes ac somnolentos excitans & ad res magnas, alacri & forti & invicto pectore cogitandas & gerendas inflammas. Quae Harmonia ab Aristotele velut στασιμωτάτη, καὶ μάλιστα ἧθος ἔχουστα ἀνδρεῖον, καὶ μάλιστα καθεστηκότως ἔχοντας ποιοῦσαι i. constantissima, & affectum [45ro [1] ] maximè virilem habens, & maximè compositos & constantes in animis motus efficiens laudatur. Talis Laconum Musica fuit virilis & constans & ad virtutis studium animos accendens : Cujus mentionem illustrem in vita Lycurgi Pluta. facit. Et nostro tempore ad normam Dorii seu primi modi compositae cantiones Ecclesiasticae extant plurimae. Christ lag in tod. Wir gleuben allen an. Ich ruff zu dir Herr Vater unser im Himelr. Veni redemptor gentium. In sequentia festi Paschae. Victimae Paschali laudes, 3. primi & 2. postremi vers. Veni S. Spiritus & emitte coelitus 6. voc. Iosqu. Beati omnes, qui timent Dominum Orlandi. Congratulamini Domino, Orland. Pascha nostrum immolatus Christus. Ite in orbem universum, Clementis.


PHRYGIA, magis ὀργιατικὴ seu ἐνθουσιαστικὴ καὶ παθητικὴ esse, & mentes audientium religione imbuere, & tanquam adflatas & attonitos reddere existimatur. Unde Quintil. refert, olim in declamantium materia, tibicinem [45vo] poni solitum, qui cùm sacrificant Phrygium cecinisset, ac ille in furorem actus esset, accusari fingebatur. Sed tantam vim concitandi & furorem inflammandi, in melodiis nostro tertio tono convenientibus, non animadverto, quales sunt : Herodes hostis impiè, & introitus Dominicae 20 post Trin. Omnia quae fecisti nobis Domine : Deus misereatur nostri, & In me transierunt irae tuae, Orlandi.


LYDIA vetus, seu sexta Diapason species, quartam Diapente speciem infernè, & primam diatessaron speciem supernè habens, durior & minacior est, cujus cum Hypolydia connexae exemplum insigne est Harmonia Passionis Domini nostri I e s Christi, in qua superior diatessaron Judaeorum & aliorum vociferantium clamores personat. Diapente media, narrantis Evangelistae verba recitat. Diatessaron inferior, Christi orationem placidam & humilem graviter [47ro] modulatur. Sed ad novum Lydium pertinet Melodia Praelii, in quo Franciscus Galliae Rex a Caroli V. exercitu ad Papiam captus est. Mane nobiscum Domine, Clementis. Ascendo ad patrem meum, Maillandi. Legem pone mihi Domine Orlandi. Plura autem recentis Lydii floridioris, & majorem jucunditatem & hilaritatem prae se ferentis, & in Ionici modi mollitiem transeuntis, exempla passim in cantionibus Ecclesiasticis extant. Responsorium Epiphan. Domini. Illuminare. Antiphona in Adventu Domini, Ecce Dominus veniet. Ein feste Burg ist unser Gott. Gott der Vater wohn uns bey. Et saepe cum suo plagio miscetur, ut in sequentia Divi Ambrosii, de Virgine Maria, Ave praeclara maris stella in lucem gentium, Maria divinitus orta, &c. Quam correctam Hermannus Bonnus ad Christum transtulit, Ave praeclarum mundi lumen.


[47vo] Septimus modus, caeteris excitatior & floridior & clamosior est cujus exemplum extat in posteriore parte Sequentiae de Sancta & veneranda Trinitate : a versu. Et nos voce praecella mones modulemur. Nam prima pars, Benedicta semper sit Trinitas, etc. ferè ad octavum seu hypomixolydium congruit. Responsoria hujus modi sunt, Apparuerunt in festo Pentecostes. Item Summa Trinitatis. I[t]em Ductus est Jesus, Dominica invocavit, et insignis Muteta Congratulamini, ad Mixolydiae melodiae tenorem, à Josquino composita est.


Ad AEOLIUM modum, qui vulgò peregrinus dicitur, pertinet melodia Symboli Apostolorum precationis Dominicae, qua in Sacro utimur : & Psalmi in exitu Israel de Aegypto, & Responsorium in die Michaëlis Te sanctum Dominum in excelsis. [47ro]


HYPODORIUS modus eandem tum Aeolio Diapason speciem primam, sed Arithmeticè divisam possidens, neutra submissior & tristior est, tetricam gravitatem habens, supplicibus votis & deprecationibus maximè accommodatus, cujus insigne exemplum est Tractus Dominicae Invocavit : Domine non secundum peccata nostra. Iesu nostra redemptio. Dixit Joseph. Ego sum, qui sum, Confitebor tibi Domine, Orlandi.


Similis ferè Hypophrygii seu quarti toni natura est, tristem gravitatem, & religionem animi submissi & devoti, prae se ferens, supplicibus votis & lamentationibus maximè apta, ut in Germania cantione Ach Gott von Himel [sic] sich darein. Media vita in morte sumus. In Respons. Dominicae I. post Epiph. Deus qui sedes, & festi Annu. Mariae, Haec est dies quam fecit. & festi Paschae, Dum transisset Sabba. Kyrie eleison. Qui passurus advenisti propter nos in die Parasceves. Vita in ligno [47vo] moritur, quod per quartam transposuit Ludovicus Senflius. Ad eundem carmen Ambrosii & Augustini TE DEUM laudamus, magna ex parte (postremo versus omnes) referre possumus, modestum simul & excitatum, grave & tamen suave, spiritum humilem & laetum pariter ostendens.


HYPOLYDII veteris exemplum est in Orlandi cantionum fasciculo. Qui prodest homini, si mundum universum lucretur. Recentis autem Hypolydii modi, qui Glareani Hypoionicus est, exempla sunt Reponsoria Dominicae Reminiscere, Vidi Dominum facie ad faciem. Dominicae Oculi, Videns Jacob vestimenta. Nun lob mein Seel den Herrn/ & insignis Muteta, Fremuit Spiritu Jesu Clementis & Orlandi. In te domine speravi, Orlandi Sancta Trinitas, Dominici Phinoti.


HYPOMIXOLYDIAE melodiae placabilis & jucundae exempla sunt, Antip. [48ro] Veni sancte spiritus, reple tuorum corda fidelium. Introitus, Invocavit me & ego exaudiam. Gelobet seistu Jesu Christ. Grates nunc omnes. Benedicam Dominum, Gustate & videte, Orlandi.


HYPOAEOLIAE, Mag ich unglück nicht widerstehen. Si Bona suscepimus de manu Domini. Pater peccavi 4 vocum. Vox clamantis in deserto, Clementis. HYPOIONICAE. Dies est laetitiae in ortu regali, festo Natali. O admirabile commertium, in die Purificationis Mariae. Ite in orbem universum, in festo Ascensionis, &c.


Hanc eruditissimam & praecipuam Musicae partem, quae fundamenta doctrinae de singulorim modis & harmoniis Musicis, & de Modorum natura & constitutione ac discriminibus continere existimatur, & à vulgaribus Musicae scriptoribus, & toto cantorum pelago rarius attingitur : bonae & studiosae mentes attentius considerabunt. Plura autem, de vero ac praecipuo [48vo] usu Musicae, ad veri DEI conditoris celebrationem & laudes, & verae de Christo doctrinae & aliarum rerum bonarum propagationem transferendae, in CANTICI MOSIS (Deut. 32.) enarrationem praefati sumus, quae ad hunc locum, qui volent, assumant.



FINIS

Notes

[1Erreur de pagination dans l’oral pour les pages à venir.

Suivre la vie du site RSS 2.0 | Plan du site | Espace privé | SPIP